1. In Latino sermone, sicut in
Graeco, alii analogian sequendam putaverunt, alii anomalian.
2. Analogia est similium similis
declinatio, quam quidam Latine "proportionem" vocant.
3. Anomalia est inaequalitas
declinationum consuetudinem sequens.
4. Duo autem Graeci grammatici
illustres Aristarchus et Crates summa ope, ille analogian, hic anomalian
defensitavit.
5. M. Varronis liber ad Ciceronem
de lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus
paene verbis consuetudinem dominari ostendit:
6. "Sicuti cum dicimus"
inquit ""lupus lupi", "probus probi" et "lepus
leporis", item "paro paravi" et "lavo lavi",
"pungo pupugi", "tundo tutudi" et "pingo pinxi".
7.
Cumque" inquit "a "ceno" et "prandeo" et
"poto" et "cenatus sum" et "pransus sum" et
"potus sum" dicamus, a "destringor" tamen et "extergeor"
et "lavor" "destrinxi" et "extersi" et "lavi"
dicimus.
8.
Item cum dicamus ab "Osco", "Tusco", "Graeco"
"Osce", "Tusce", "Graece", a "Gallo"
tamen et "Mauro" "Gallice" et "Maurice" dicimus;
item a "probus" "probe", a "doctus"
"docte", sed a "rarus" non dicitur "rare", sed
alii "raro" dicunt, alii "rarenter"."
9.
Inde M. Varro in eodem libro: ""Sentior"" inquit "nemo
dicit et id per se nihil est, "adsentior" tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus "adsentio" in
senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem
potuerunt."
10. Sed idem Varro in aliis libris
multa pro analogiai tuenda scripsit.
11. Sunt igitur ii tamquam loci
quidam communes contra analogian dicere et item rursum pro analogiai.
|