1.
Verba sunt haec gravia atque illustria de rege Philippo Demosthenis: Heoron
d'auton ton Philippon, pros hon en hemin ho agon, hyper arches kai dynasteias
ton ophthalmon ekkekommenon, ten klein kateagota, ten cheira, to skelos
peperomenon, pan ho ti bouletheie meros e tyche tou somatos parelesthai, touto
proiemenon, hoste toi loipoi meta times kai doxes zen.
2.
Haec aemulari volens Sallustius de Sertorio duce in historiis ita scripsit:
"Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui
bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius iussuque
patrata primo per ignobilitatem, deinde per invidiam scriptorum incelebrata
sunt, quae vivus facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso
oculo. Quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur neque illis anxius,
quia reliqua gloriosius retinebat."
3.
De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, "nonne" inquit
"ultra naturae humanae modum est dehonestamento corporis laetari? siquidem
laetitia dicitur exsultatio quaedam animi gaudio efferventior eventu rerum
expetitarum.
4.
Quanto illud sinceriusque et humanis magis condicionibus conveniens: pan ho ti
an bouletheie meros he tyche tou somatos parelesthai, touto proiemenon.
5.
Quibus verbis" inquit "ostenditur Philippus non, ut Sertorius,
corporis dehonestamento laetus, quod est" inquit "insolens et
inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis
contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque
compendio gloriarum."
|