1. Hieme
iam decedente apud balneas Titias in area subcalido sole cum Favorino
philosopho ambulabamus, atque ibi inter ambulandum legebatur Catilina
Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat.
2. Cumque
haec verba ex eo libro lecta essent: "Avaritia pecuniae studium habet,
quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis inbuta corpus animumque
virilem effeminat, semper infinita et insatiabilis est, neque copia neque
inopia minuitur", tum Favorinus me aspiciens "quo" inquit
"pacto corpus hominis avaritia effeminat?
3. quid
enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit, videor ferme
assequi; set quonam modo corpus quoque hominis effeminet, nondum reperio."
4.
"Et ego" inquam "longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi
tu occupasses, ultro te hoc rogassem."
5. Vix
ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Favorini,
qui videbatur esse in litteris veterator, "Valerium" inquit
"Probum audivi hoc dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam
poetica et, cum dicere vellet hominem avaritia corrumpi, corpus et animum
dixisse, quae duae res hominem demonstrarent; namque homo ex animo et corpore
est."
6.
"Numquam," inquit Favorinus "quod equidem scio, tam inportuna
tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum
brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret."
7. Erat
tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam sane doctus.
8. Is
quoque a Favorino rogatus, ecquid haberet super ea re dicere, huiuscemodi
verbis usus est:
9.
"Quorum" inquit "avaritia mentem tenuit et corrupit quique sese
quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali genere vitae
occupatos videmus, ut sicuti alia in his omnia prae pecunia, ita labor quoque
virilis exercendique corporis studium relictui sit.
10.
Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos
habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et, quod
Sallustius ait, "effeminatur"."
11. Tum
Favorinus legi denuo verba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt,
"quid igitur" inquit "dicimus, quod multos videre est pecuniae
cupidos et eosdem tamen corpore esse vegeto ac valenti?"
12. Tum
ille ita respondit non hercle inscite. "Quisquis" inquit "est
pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque
rerum vel studio vel exercitio eum teneri necessum est atque in sese colendo
non aeque esse parcum.
13. Nam si
avaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad
incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque virtutis neque
virium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id vere dici potest
effeminando esse et animo et corpori, qui neque sese neque aliud curent, nisi
pecuniam."
14.
Tum Favorinus: "aut hoc," inquit "quod dixisti, probabile est,
aut Sallustius odio avaritiae plus, quam oportuit, eam criminatus est."
|