1. Verum
esse comperior, quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui
plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus
Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his
fabulis, quae dicuntur "ambiguae", crediturum, sed ipsi Plauto
moribusque ingeni atque linguae eius.
2. Hac
enim iudicii norma Varronem quoque usum videmus.
3. Nam
praeter illas unam et viginti, quae "Varronianae" vocantur, quas
idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant, set consensu omnium
Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit adductus filo atque
facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas
Plauto vindicavit, sicuti istam, quam nuperrime legebamus, cui est nomen
Boeotia.
4. Nam
cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro
dubitavit, quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector
dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt,
ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et
ascripsimus.
5.
Parasitus ibi esuriens haec dicit:
ut illum di perdant, primus qui horas repperit,
quique adeo primus statuit hic solarium!
qui mihi conminuit misero articulatim diem.
Nam me puero venter erat solarium
multo omnium istorum optimum et verissimum:
ubi is te monebat, esses, nisi cum nihil erat.
Nunc etiam quod est, non estur, nisi soli libet;
itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis,
maior pars populi aridi reptant fame.
6.
Favorinus quoque noster, cum Nervulariam Plauti legerem, quae inter incertas
habita est, et audisset ex ea comoedia versum hunc: scrattae, scrupedae,
strittivillae sordidae, delectatus faceta verborum antiquitate meretricum vitia
atque deformitates significantium: "vel unus hercle" inquit "hic
versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse".
7.
Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum - nomen est id comoediae, quam
Plauti esse quidam non putant -, haut quicquam dubitavimus, quin ea Plauti
foret, et omnium quidem maxime genuina.
8.
Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini:
nunc illud est, quod "responsum Arreti" ludis magnis dicitur: peribo,
si non fecero, si faxo, vapulabo.
9.
M. tamen Varro in libro de comoediis Plautinis primo Accii verba haec ponit:
"Nam nec Geminei lenones nec Condalium nec Anus Plauti nec Bis compressa
nec Boeotia unquam fuit neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci
Titi."
10.
In eodem libro Varronis id quoque scriptum et Plautium fuisse quempiam poetam
comoediarum. Quoniam fabulae illae" "Plauti" inscriptae forent,
acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio
Plautianae.
11.
Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta;
12.
sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas
existimavit.
13.
Neque tamen dubium est, quin istaec, quae scriptae a Plauto non videntur et
nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae,
expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum.
14.
Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non
subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae
tradiderunt, cum pecunia omni, quam in operis artificum scaenicorum pepererat,
in mercatibus perdita inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad
circumagendas molas, quae "trusatiles" appellantur, operam pistori
locasset.
15.
Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse,
Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes
civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris
coniectus esset. Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his, quas
supra dixi, fabulis delicta sua et petulantias dictorum, quibus multos ante laeserat,
diluisset.
|