1. Cum
Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere
pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum
Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem
furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret, promisit regem
venenis necare idque facile esse factu dixit, quoniam filii sui pocula in
convivio regi ministrarent.
2. Eam
rem Fabricius ad senatum scripsit.
3.
Senatus ad regem legatos misit mandavitque, ut de Timochare nihil proderent,
sed monerent, uti rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem
tutaretur.
4. Hoc
ita, uti diximus, in Valeri Antiatis historia scriptum est.
5.
Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad
consulem scripsit neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum
populo Romano laudes atque gratias scripsisse captivosque omnes, quos tum
habuit, vestivisse et reddidisse.
6.
Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius. Litteras, quas ad regem
Pyrrum super ea causa miserunt,
7.
Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo:
8.
"Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi. Nos pro tuis iniuriis
continuis animo tenus commoti inimiciter tecum bellare studemus. Sed communis
exempli et fidei ergo visum, ut te salvum velimus, ut esset, quem armis vincere
possimus. Ad nos venit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si
te clam interfecisset. Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi
exspectaret, et simul visum est, ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi,
si accidisset, nostro consilio civitates putarent factum, et quod nobis non
placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis."
|