1.
M. Varro in primo librorum, qui inscribuntur hebdomades vel de imaginibus,
septenarii numeri, quem Graece hebdomada appellant, virtutes potestatesque
multas variasque dicit.
2.
"Is namque numerus" inquit "septentriones maiores minoresque in
caelo facit, item vergilias, quas pleiadas Graeci vocant, facit etiam stellas,
quas alii "erraticas", P. Nigidius "errones"
appellat."
3.
Circulos quoque ait in caelo circum longitudinem axis septem esse; ex quis duos
minimos, qui axem extimum tangunt, polous appellari dicit; sed eos in sphaera,
quae krikote vocatur, propter brevitatem non inesse.
4.
Ac neque ipse zodiacus septenario numero caret; nam in septimo signo fit
solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab
aequinoctio.
5.
Dies deinde illos, quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos quoque
septem esse dicit.
6.
Praeterea scribit lunae curriculum confici integris quater septenis diebus;
"nam die duodetricesimo luna", inquit "ex quo vestigio profecta
est, eodem redit", auctoremque opinionis huius Aristidem esse Samium; in
qua re non id solum animadverti debere dicit, quod quater septenis, id est octo
et viginti, diebus conficeret luna iter suum, sed quod is numerus septenarius,
si ab uno profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes, per quos progressus
est, numeros comprehendat ipsumque se addat, facit numerum octo et viginti,
quot dies sunt curriculi lunaris.
7.
Ad homines quoque nascendos vim numeri istius porrigi pertinereque ait:
"Nam cum in uterum" inquit "mulieris genitale semen datum est,
primis septem diebus conglobatur coagulaturque fitque ad capiendam figuram
idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius virile secus futurum est,
caput et spina, quae est in dorso, informatur. Septima autem fere hebdomade, id
est nono et quadragesimo die, totus" inquit "homo in utero
absolvitur."
8.
Illam quoque vim numeri huius observatam refert, quod ante mensem septimum
neque mas neque femina salubriter ac secundum naturam nasci potest et quod hi,
qui iustissime in utero sunt, post ducentos septuaginta tres dies, postquam
sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita nascuntur.
9.
Pericula quoque vitae fortunarumque hominum, quae "climacteras"
Chaldaei appellant, gravissimos quosque fieri affirmat septenarios.
10.
Praeter hoc modum esse dicit summum adolescendi humani corporis septem pedes.
11.
Quod esse magis verum arbitramur, quam quod Herodotus, homo fabulator, in primo
historiarum inventum esse sub terra scripsit Oresti corpus cubita longitudinis
habens septem, quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut Homerus
opinatus est, vastiora prolixioraque fuerunt corpora hominum antiquiorum et
nunc quasi iam mundo senescente rerum atque hominum decrementa sunt.
12.
Dentes quoque et in septem mensibus primis et septenos ex utraque parte gigni
ait et cadere annis septimis et genuinos adnasci annis fere bis septenis.
13.
Venas etiam in hominibus vel potius arterias medicos musicos dicere ait numero
moveri septenario, quod ipsi appellant ten dia tessaron symphonian, quae fit in
collatione quaternarii numeri.
14.
Discrimina etiam periculorum in morbis maiore vi fieri putat in diebus, qui
conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut medici
appellant, krisimous videri: primam hebdomadam et secundam et tertiam.
15.
Neque non id etiam sumit ad vim facultatesque eius numeri augendas, quod,
quibus inedia mori consilium est, septimo demum die mortem oppetunt.
16.
Haec Varro de numero septenario scripsit admodum conquisite. Sed alia quoque
ibidem congerit frigidiuscula: veluti septem opera esse in orbe terrae miranda
et sapientes item veteres septem fuisse et curricula ludorum circensium
sollemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem delectos.
17.
Tum ibi addit se quoque iam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse et ad
eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus
aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis suis non
comparuisse.
|