1. Super aetate Homeri atque
Hesiodi non consentitur.
2. Alii Homerum quam Hesiodum
maiorem natu fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii
minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor.
3. M. autem Varro in primo de
imaginibus, uter prior sit natus, parum constare dicit, sed non esse dubium,
quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi, quod in
tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur.
4. Accius autem in primo
didascalico levibus admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat Hesiodum
natu priorem:
5. "quod Homerus,"
inquit "cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis
esset Peleus, non addidit; quam rem procul" inquit "dubio dixisset,
nisi ab Hesiodo iam dictum videret. De Cyclope itidem," inquit "vel
maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque
prioris Hesiodi carminibus involgatum esset."
6. De patria quoque Homeri multo
maxime dissensum est. Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem,
sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io. M.
Varro in libro de imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit:
7. capella Homeri candida haec
tumulum indicat,
quod hac letae mortuo faciunt sacra.
|