Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XII. Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura "bibosum" dictum.1. Bibendi avidum P. Nigidius in commentariis grammaticis "bibacem" et "bibosum" dicit. 2. "Bibacem" ego ut "edacem" a plerisque aliis dictum lego; "bibosum" dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est, quod simili inclinatu dicatur. 3. Non enim simile est ut "vinosus" aut "vitiosus" ceteraque, quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt. 4. Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, verbo hoc ita utitur: non mammosa, non annosa, non bibosa, mon procax. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |