Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • XIV. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audivi" aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis esse.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audivi" aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis esse.

1. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audivi" vel quid aliud huiuscemodi male ac vitiose dici existumat Varro.

2. "Oportet enim" inquit "dicere "dimidiatum librum", non "dimidium", et "dimidiatam fabulam", non "dimidiam". Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non "dimidiatum sextarium fusum" dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non "dimidiatum" recepisse dicemus, sed "dimidium".

3. At si scyphus" inquit "argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit, "dimidiatum" eum esse dicere scyphum debeo, non "dimidium", argentum autem, quod in eo scypho inest,

4. "dimidium" meum esse, non "dimidiatum"," disseritque ac dividit subtilissime, quid "dimidium" "dimidiato" intersit, et Q. Ennium scienter hoc in annalibus dixisse ait:

5. sicut si quis ferat vas vini dimidiatum, sicuti pars, quae deest ei vaso, non "dimidiata" dicenda est, sed "dimidia".

6. Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed subobscure explicat, summa haec est: "dimidiatum" est quasi "dismediatum" et in partis duas pares divisum,

7. "dimidiatum" ergo nisi ipsum, quod divisum est, dici haut convenit;

8. "dimidium" vero est, non quod ipsum dimidiatum est, sed quae ex dimidiato pars altera est.

9. Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si "dimidiam fabulam" aut "dimidium librum" dicimus, peccamus; totum enim ipsum, quod dimidiatum atque divisum est, "dimidium" dicis.

10. Itaque Lucilius eadem secutus:
"uno oculo" inquit "pedibusque duobus dimidiatus ut porcus",
et alio loco:
quidni? et scruta quidem ut vendat, scrutarius laudat,
praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.

11. Iam in vicesimo manifestius "dimidiam horam" dicere studiose fugit, sed pro "dimidia" "dimidium" ponit in hisce versibus:
tempestate sua atque eodem uno tempore et horae
dimidio et tribus confectis dumtaxat eandem
ad quartam.

12. Nam cum obvium proximumque esset dicere: "dimidia et tribus confectis", vigilate atque attente verbum non probum vitavit.

13. Per quod satis apparet ne "horam" quidem "dimidiam" recte dici, sed vel "dimidiatam horam" vel "dimidiam partem horae".

14. Propterea Plautus quoque in Bacchidibus "dimidium auri" dicit, non "dimidiatum aurum";

15. item in Aulularia "dimidium obsoni", non "dimidiatum obsonium", in hoc versu:
ei adeo obsoni hic iussit dimidium dari;

16. in Menaechmis autem "dimidiatum diem" non "dimidium", in hoc versu: dies quidem iam ad umbilicum dimidiatus mortuust.

17. M. etiam Cato in libro, quem de agricultura conscripsit: "Semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito dimidiatum digitum. Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus complanato."

18. "Dimidiatum" inquit "digitum", non "dimidium". Nam "digiti" quidem "dimidium", digitum autem ipsum "dimidiatum" dici oportet.

19. Item M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: "Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt."

20. Neque quisquam omnium, qui probe locuti sunt, his verbis sequius quam dixi usus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License