1.
Cognito repente insperato gaudio exspirasse animam refert Aristoteles
philosophus Polycritam, nobilem feminam Naxo insula.
2.
Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita, cum in
certamine poetarum praeter spem vicisset et laetissime gauderet, inter illud
gaudium repente mortuus est.
3. De
Rhodio etiam Diagora celebrata historia est. Is Diagoras tris filios
adulescentis habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem. Eos
omnis vidit vincere coronarique Olympiae eodem die et, cum ibi cum tres
adulescentes amplexi coronis suis in caput patris positis saviarentur, cum
populus gratulabundus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio inspectante
populo in osculis atque in manibus filiorum animam efflavit.
4.
Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas
exercitus populi Romani caesus est, anum matrem nuntio de morte filii adlato
luctu atque maerore affectam esse; sed is nuntius non verus fuit, atque is
adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit: anus repente filio viso
copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati gaudii oppressa
exanimataque est.
|