1.
Et medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt. Multa
opinio est eaque iam pro vero recepta, postquam mulieris uterum semen
conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octavo, saepe nono, saepius
numero decimo mense, eumque esse hominem gignendi summum finem: decem menses
non inceptos, sed exactos.
2.
Idque Plautum, veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his
verbis:
tum illa, quam compresserat,
decumo post mense exacto hic peperit filiam.
3.
Hoc idem tradit etiam Menander, poeta vetustior, humanarum opinionum vel
peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui:
gyne kyei deka menas ...?
4.
sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam
ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non
praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii versus hisce sunt:
soletne mulier decimo mense parere? - pol nono quoque,
etiam septimo atque octavo.
5. Eam rem Caecilium non inconsiderate
dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse M.
Varro uti credamus facit.
6. Nam mense nonnumquam octavo
editum esse partum in libro quarto decimo rerum divinarum scriptum reliquit;
quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque
sententiae tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat.
7. Sed huius de mense octavo
dissensionis causa cognosci potest in libro Hippocratis, qui inscriptus est
peri trophes, ex quo libro verba haec sunt:
Estin de kai ouk estin ta oktamena.
8. Id tamen obscure atque
praecise tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime
commentatus est, verbis his enarravit: Estin men phainomena hos zoa meta ten
ekptosin; ouk estin de, thneskonta meta tauta; kai estin oun kai ouk estin
phantasiai men parautika onta, dynamei de ouketi.
9. Antiquos autem Romanos Varro
dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut
decimo neque praeter hos aliis partionem mulieris secundum naturam fieri
existimasse, idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse a pariendo et a nono
atque decimo mense.
10. "Nam
"Parca"" inquit "inmutata una littera a partu nominata,
item "Nona" et "Decima" a partus tempestivi tempore."
11. Caesellius autem Vindex in
lectionibus suis antiquis: "tria" inquit "nomina Parcarum sunt:
"Nona", "Decuma" "Morta", et versum hunc Livii,
antiquissimi poetae, ponit ex Odysseiai: quando dies adveniet, quem profata
Morta est.
Sed homo minime malus Caesellius "Mortam" quasi nomen accepit, cum
accipere quasi Moeram deberet.
12. Praeterea ego de partu humano,
praeterquam quae scripta in libris legi, hoc quoque usu venisse Romae comperi:
feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense
post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium propter rationem
temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem
mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent; sed divum Hadrianum causa
cognita decrevisse in undecimo quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius
rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit
requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis.
13. Hodie quoque in satura forte
M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, verba haec: "Si quis
mihi filius unus pluresve in decem mensibus gignantur, ii, si erunt onoi lyras,
exheredes sunto; quod si quis undecimo mense kata Aristotelen natus est, Attio
idem, quod Tettio, ius esto apud me."
14. Per hoc vetus proverbium Varro
significat, sicuti vulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese
distantibus: "idem Atti, quod Tetti", ita pari eodemque iure esse in
decem mensibus natos et in undecim.
15. Quod si ita neque ultra
decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quaeri oportet, cur Homerus
scripserit Neptunum dixisse puellae a se recens compressae:
chaire gyne philoteti; periplomenou d'eniautou
texeis aglaa tekn',epei ouk apopholioi eunai
athanaton.
16. Id cum ego ad complures
grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti
Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii convenisse Neptuno
maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret; alii
alia quaedam nugalia.
17. Sed Favorinus mihi ait
periplomenou eniautou non "confecto" esse "anno", sed
"adfecto".
18. In qua re verbo usus est non
vulgariae significationis.
19. "Adfecta" enim,
sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie
dicebantur, quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave
erant. Hoc verbum ad hanc sententiam Cicero in hac fecit, quam dixit de
provinciis consularibus.
20. Hippocrates autem in eo libro,
de quo supra scripsi, cum et numerum dierum, quibus conceptum in utero coagulum
conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque
id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius,
hisce ad postremum verbis usus est: Ginetai de en toutois kai pleio kai elasso
kai holon kai kata meros; ou pollon de kai pleio kai elasso elasso. Quibus
verbis significat, quod aliquando ocius fieret, non multo tamen fieri ocius,
neque quod serius, multo serius.
21. Memini ego Romae accurate hoc
atque sollicite quaesitum negotio non rei tunc parvae postulante, an octavo
mense infans ex utero vivus editus et statim mortuus ius trium liberorum
supplevisset, cum abortio quibusdam, non partus, videretur mensis octavi
intempestivitas.
22. Sed quoniam de Homerico annuo
partu ac de undecimo mense diximus quae cognoveramus, visum est non
praetereundum, quod in Plinii Secundi libro septimo naturalis historiae
legimus.
23. Id autem quia extra fidem esse
videri potest, verba ipsius Plinii posuimus: "Masurius auctor est L.
Papirium praetorem secundo herede lege agente bonorum possessionem contra eum
dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum
certum tempus pariendi statutum ei videretur."
24. In eodem libro Plini Secundi
verba haec scripta sunt: "Oscitatio in nixu letalis est, sicut sternuisse
a coitu abortivum."
|