Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • XVIII. Quid sint "pedari senatores" et quam ob causam ita appellati; Quamque habeant verba haec ex edicto tralaticio consulum: "senatores quibusque sententiam dicere licet".
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII. Quid sint "pedari senatores" et quam ob causam ita appellati; Quamque habeant verba haec ex edicto tralaticio consulum: "senatores quibusque sententiam dicere licet".

1. Non pauci sunt, qui opinantur, "pedarios senatores" appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent.

2. Quid igitur? cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant?

3. Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius Bassus in commentariis suis scriptam reliquit.

4. Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset, super quam considerent, quae ob eam causam "curulis" appellaretur: sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam; propterea senatores nondum maioribus honoribus "pedarios" nominatos.

5. M. autem Varro in satira Menippea, quae Hippokyon inscripta est, equites quosdam dicit "pedarios" appellatos videturque eos significare, qui nondum a censoribus in senatum lecti senatores quidem non erant, sed, quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.

6. Nam et curulibus magistratibus functi, si nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias, sed, quas principes dixerant, in eas discedebant.

7. Hoc significabat edictum, quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur.

8. Verba edicti haec sunt: "Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet."

9. Versum quoque Laberii, in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo, qui Stricturae inscriptus est: caput sine lingua pedarii sententia est.

10. Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus; nam pro "pedariis" "pedaneos" appellant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License