1. Apud
cenam Favorini philosophi cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus,
servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum
aut nostratium; velut eo die, quo ego affui, legebatur Gavii Bassi, eruditi
viri, liber de origine verborum et vocabulorum.
2. In quo
ita scriptum fuit: ""Parcus" composito vocabulo est dictus quasi
"par arcae", quando, sicut in arca omnia reconduntur eiusque custodia
servantur et continentur, ita homo tenax parvoque contentus omnia custodita ac
recondita habet sicuti arca. Quam ob causam "parcus" quasi
"pararcus" est nominatus."
3.
Tum Favorinus, ubi haec audivit: "superstitiose" inquit "et
nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem
vocabuli Gavius iste Bassus, quam enarravit.
4.
Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius videatur, ut
accipiamus "parcum" ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque
inpendi arceat et prohibeat quasi "pecuniarcus"?
5.
Quin potius," inquit "quod simplicius veriusque est, id dicimus?
"Parcus" enim neque ab arca neque ab arcendo, sed ab eo, quod est
"parum" et "parvum", denominatus est."
|