1.
In vestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes
salutationem Caesaris constiterant; atque ibi in circulo doctorum hominum
Favorino philosopho praesente ostentabat quispiam grammaticae rei ditior
scholica quaedam nugalia de generibus et casibus vocabulorum disserens cum
arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita tamquam interpres et
arbiter Sibyllae oraculorum.
2.
Tum aspiciens ad Favorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset:
""penus" quoque" inquit "variis generibus dictum et
varie declinatum est. Nam et "hoc penus" et "haec penus" et
"huius peni" et "penoris" veteres dictaverunt;
3.
"mundum" quoque muliebrem Lucilius in satirarum XVI non virili
genere, ut ceteri, sed neutro appellavit his verbis:
legavit quidam uxori mundum omne penumque.
Atqui quid mundum, quid non? quis dividet istuc?"
4.
Atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat; cumque nimis odiose
blatiret, intercessit placide Favorinus et "amabo," inquit
"magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti, quae quidem
ignorabamus et scire haud sane postulabamus.
5.
Quid enim refert mea eiusque, quicum loquor, quo genere "penum" dicam
aut in quas extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare fecerimus?
6.
sed hoc plane indigeo discere, quid sit "penus" et qua fini id
vocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in venalibus Latine loqui
coeptant, alia quam oportet voce appellem."
7.
"Quaeris" inquit "rem minime obscuram. Quis adeo ignorat
"penum" esse vinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque
huiuscemodi cetera?"
8.
"Etiamne" inquit Favorinus "milium et panicum et glans et
hordeum "penus" est? sunt enim propemodum haec quoque
eiusdemmodi";
9.
cumque ille reticens haereret, "nolo" inquit "hoc iam labores,
an ista, quae dixi, "penus" appelletur. Sed potesne mihi non speciem
aliquam de penu dicere, sed definire genere proposito et differentiis
adpositis, quid sit "penus"?" "Quod" inquit "genus
et quas differentias dicas, non hercle intellego."
10.
"Rem" inquit Favorinus "plane dictam postulas, quod
difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem pervolgatum est definitionem
omnem ex genere et differentia consistere.
11.
Sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris
tui habendi gratia."
12.
Ac deinde ita exorsus est: "Si" inquit "ego te nunc rogem, ut
mihi dicas et quasi circumscribas verbis, cuiusmodi "homo" sit, non,
opinor, respondeas hominem esse te atque me. Hoc enim, quis homo sit, ostendere
est, non, quid homo sit, dicere. Sed si, inquam, peterem, ut ipsum illud, quod
homo est, definires, tum profecto mihi diceres hominem esse animal mortale
rationis et scientiae capiens vel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris
omnibus separares. Proinde igitur nunc te rogo, ut, quid sit "penus",
dicas, non ut aliquid ex penu nomines."
13.
Tum ille ostentator voce iam molli atque demissa: "philosophias"
inquit "ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro, an hordeum ex
"penu" sit aut quibus verbis "penus" definiatur, non ea re
litteras quoque alias nescio."
14.
"Scire," inquit ridens iam Favorinus "quid "penus"
sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua.
15.
Meministi enim, credo, quaeri solitum, quid Vergilius dixerit, "penum
struere" vel "longam" vel "longo ordine"; utrumque
enim profecto scis legi solitum.
16.
Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris magistri,
qui "sapientes" appellati sunt, definisse satis recte existimantur,
quid sit "penus".
17.
Nam Quintum Scaevolam ad demonstrandam penum his verbis usum audio:
""Penus" est", inquit "quod esculentum aut posculentum
est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias aut liberum patrisfamilias
aut familiae eius, quae circum eos aut liberos eius est et opus non facit,
causa paratum est. ..., ut Mucius ait, "penus" videri debet. Nam quae
ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur,
"penus" non sunt; sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis
gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus
et penitus habeatur, "penus" dicta est."
18.
Haec ego," inquit "cum philosophiae me dedissem, non insuper tamen
habui discere; quoniam civibus Romanis Latine loquentibus rem non suo vocabulo
demonstrare non minus turpe est, quam hominem non suo nomine appellare."
19.
Sic Favorinus sermones id genus communes a rebus parvis et frigidis abducebat
ad ea, quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non
per ostentationem, sed indidem nata acceptaque.
20.
Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi Servium Sulpicium in
reprehensis Scaevolae capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui
et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme
rei causa comparatum.
21.
Masurius autem Sabinus in iuris civilis secundo etiam, quod iumentorum causa
apparatum esset, quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.
22.
Ligna quoque et virgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait
videri esse in penu.
23.
Ex his autem, quae promercalia et usaria isdem in locis essent, esse ea sola
penoris putat, quae satis sint usu annuo.
|