1. In
edicto aedilium curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum est, scriptum
sic fuit: "Titulus servorum singulorum scriptus sit curato ita, ut
intellegi recte possit, quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove
sit noxave solutus non sit."
2.
Propterea quaesierunt iureconsulti veteres, quod "mancipium morbosum"
quodve "vitiosum" recte diceretur quantumque "morbus" a
"vitio" differret.
3.
Caelius Sabinus in libro, quem de edicto aedilium curulium composuit, Labeonem
refert, quid esset "morbus", hisce verbis definisse: "Morbus est
habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem."
4. Sed
"morbum" alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte
corporis. Totius corporis "morbum" esse, veluti sit pthisis aut febris,
partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas.
5.
"Balbus autem" inquit "et atypus vitiosi magis quam morbosi
sunt, et equus mordax aut calcitro vitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus
est, idem etiam vitiosus est. Neque id tamen contra fit; potest enim qui
vitiosus est non morbosus esse. Quamobrem, cum de homine morboso agetur,
aeque" inquit "ita dicetur: "quanto ob id vitium minoris
erit"."
6.
De eunucho quidem quaesitum est, an contra edictum aedilium videretur
venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse.
7. Labeonem respondisse aiunt
redhiberi posse quasi morbosum;
8. sues etiam feminae si sterilae
essent et venum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse.
9. De sterila autem muliere, si
nativa sterilitate sit, Trebatium contra Labeonem respondisse dicunt.
10. Nam cum redhiberi eam Labeo
quasi minus sanam putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto agi posse, si ea
mulier a principio genitali sterilitate esset. At si valitudo eius offendisset
exque ea vitium factum esset, ut concipere fetus non posset, tum sanam non
videri et esse in causa redhibitionis.
11. De myope quoque, qui
"luscitiosus" Latine appellatur, dissensum est; alii enim redhiberi
omnimodo debere, alii contra, nisi id vitium morbo contractum esset.
12. Eum vero, cui dens deesset,
Servius redhiberi posse respondit, Labeo in causa esse redhibendi negavit:
"nam et magna" inquit "pars dente aliquo carent, neque eo magis
plerique homines morbosi sunt, et absurdum admodum est dicere non sanos nasci
homines, quoniam cum infantibus non simul dentes gignuntur."
13. Non praetereundum est id
quoque in libris veterum iurisperitorum scriptum esse "morbum" et
"vitium" distare, quod "vitium" perpetuum,
"morbus" cum accessu decessuque sit.
14. Sed hoc si ita est, neque
caecus neque eunuchus morbosus est contra Labeonis, quam supra dixi,
sententiam.
15. Verba Masuri Sabini apposui ex
libro iuris civilis secundo: "Furiosus mutusve cuive quod membrum lacerum
laesumve est aut obest, quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe
minus videt tam sanus est quam qui tardius currit."
|