1.
Memoriae traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei
uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse,
quoniam profecto nihil desiderabantur nullis etiamtunc matrimoniis
divertentibus.
2.
Servius quoque Sulpicius in libro quem composuit de dotibus tum primum
cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius Carvilius,
cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia liberi
ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo
vicesimo tertio M. Atilio P. Valerio consulibus. Atque is Carvilius traditur
uxorem, quam dimisit, egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia
habuisse, set iurisiurandi religionem animo atque amori praevertisse, quod
iurare a censoribus coactus erat uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum.
3.
"Paelicem" autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque
esset cum eo, in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac
antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus: "Paelex
aedem Iunonis ne tangito; si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum feminam
caedito."
"Paelex" autem
quasi pallax, id est quasi pallakis. Ut pleraque alia, ita hoc quoque
vocabulum de Graeco flexum est.
|