1. Statua Romae in comitio posita
Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est.
2. Ob id fulgur piaculis luendum
aruspices ex Etruria acciti inimico atque hostili in populum Romanum animo
instituerant eam rem contrariis religionibus procurare atque illam statuam
suaserunt in inferiorem locum perperam transponi,
3. quem sol oppositu circum undique
altarum aedium numquam illustraret.
4. Quod cum ita fieri
persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi
essent, necati sunt, constititque eam statuam, proinde ut verae rationes post
compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani
sublimiore loco statuendam; ex quo res bene et prospere populo Romano cessit.
5. Tum igitur, quod in Etruscos
aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite
factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:
malum consilium consultori pessimum est.
6. Ea historia de aruspicibus ac
de versu isto senario scripta est in annalibus maximis, libro undecimo, et in
Verri Flacci libro primo rerum memoria dignarum.
7. Videtur autem versus hic de
Graeco illo Hesiodi versu expressus: he de kake boule toi bouleusanti kakiste.
|