1. Ut
terram movisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis
scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias
movisse.
2. Eius
rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus,
eiusque exemplum hoc est: "Quod C. Iulius L. filius pontifex nuntiavit in
sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M.
Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis,
quibus videretur, lactantibus. Ibus uti procurasset, satis habendum censuerunt. Si quid
succidaneis opus esset, robiis succideret."
3.
Quod "succidaneas" hostias senatus appellavit, quaeri solet, quid
verbum id significet. In Plauti quoque comoedia, quae Epidicus inscripta est,
super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus:
4.
men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,
ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?
5.
"Succidaneae" autem "hostiae" dicuntur "ae"
littera per morem compositi vocabuli in "i" litteram mutata quasi
"succaedaneae", appellatae, quoniam, si primis hostiis litatum non
erat, aliae post easdem ductae hostiae caedebantur;
6.
quae quia prioribus iam caesis luendi piaculi gratia subdebantur et
succidebantur, "succidaneae" nominatae "i" littera scilicet
tractim pronuntiata; audio enim quosdam eam litteram in hac voce barbare
corripere.
7.
Eadem autem ratione verbi "praecidaneae" quoque hostiae dicuntur,
quae ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur.
8.
"Porca" etiam "praecidanea" appellata, quam piaculi gratia
ante fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut
non purgaverant aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant.
9.
Sed porcam et hostias quasdam "praecidaneas", sicuti dixi, appellari
volgo notum est, ferias "praecidaneas" dici id, opinor, a volgo
remotum est.
10.
Propterea verba Atei Capitonis ex quinto librorum, quos de pontificio iure
composuit, scripsi: "Tib. Coruncanio
pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium
decrevit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent."
|