Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VII. De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.1. Valerius Probus grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit. 2. Is "Hannibalem" et "Hasdrubalem" et "Hamilcarem" ita pronuntiabat, ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat, 3. solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur. 4. Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est. Versus Ennii, quem dixit, ita est: 5. quaque propter Hannibalis copias considerat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |