1.
Fabricius Luscinus magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit.
2.
P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque
disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat.
3.
Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit.
4.
Sed cum in temporibus rei difficillimis consules creandi forent et is Rufinus
peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles,
summa ope adnixus est Fabricius, uti Rufino consulatus deferretur.
5.
Eam rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum, cui esset inimicissimus,
6.
creari consulem vellet, "malo," inquit "civis me compilet, quam
hostis vendat".
7.
Hunc Rufinum postea bis consulatu et dictatura functum censor Fabricius senatu
movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.
8.
Id autem, quod supra scripsi Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque
historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino
gratias agenti, quod ope eius designatus esset, dictum esse refert in libro
secundo de oratore.
|