1.
Nigidius Figulus, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in
undecimo commentariorum grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria
hercle dignum:
religentem esse oportet, religiosus ne fuas,
cuius autem id carmen sit, non scribit.
2. Atque
in eodem loco Nigidius: "Hoc" inquit "inclinamentum semper
huiuscemodi verborum, ut "vinosus", "mulierosus",
"religiosus", significat copiam quandam inmodicam rei, super qua
dicitur. Quocirca "religiosus" is appellabatur, qui nimia et
superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res vitio assignabatur."
3. Sed
praeter ista, quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis
"religiosus" pro casto atque observanti cohibentique sese certis
legibus finibusque dici coeptus.
4. Simili autem modo illa quoque
vocabula ab eadem profecta origine diversum significare videntur:
"religiosi dies" et "religiosa delubra".
5. "Religiosi" enim
"dies" dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res
divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo
imperitorum prave et perperam "nefastos" appellat.
6. Itaque M. Cicero in libro
epistularum nono ad Atticum "maiores" inquit "nostri funestiorem
diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo.
Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in volgus ignotus".
7. Idem tamen M. Tullius in
oratione de accusatore constituendo "religiosa delubra" dicit non
ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena.
8. Masurius autem Sabinus in
commentariis, quos de indigenis composuit: ""religiosum""
inquit "est, quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis
est; verbum a "relinquendo" dictum, tamquam "caerimoniae" a
"carendo"."
9. Secundum hanc Sabini
interpretationem templa quidem ac delubra, quae non volgo ac temere, sed cum
castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda sunt magis quam
involganda:
10. sed dies "religiosi"
dicti,
quos ex contraria causa propter ominis diritatem relinquimus.
11. Quod si, ut ait Nigidius,
omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in
culpas cadunt, ut "vinosus", "mulierosus",
"morosus", "verbosus", "famosus", cur
"ingeniosus" et "formosus" et "officiosus", quae
pariter ab ingenio et forma et officio inclinata sunt, cur etiam
"disciplinosus", "consiliosus", "victoriosus",
quae M. Cato ita figuravit, cur item "facundiosa", quod Sempronius
Asellio XIII rerum gestarum ita scripsit: "facta sua spectare oportere,
non dicta, si minus facundiosa essent", cur, inquam, ista omnia numquam in
culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item incrementum sui nimium
demonstrent? an propterea quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est
modus quidam necessarius?
12. Nam et gratia, si nimia atque
inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita
et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosast, neque laudabilia
neque utilia sunt;
13. ingenium autem et officium et
forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum
amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt,
multo etiam tanto laudatiora sunt.
|