1. Opinio vetus falsa occupavit
et convaluit Pythagoram philosophum non esitavisse ex animalibus item
abstinuisse fabulo, quem Graeci kyamon appellant.
2. Ex hac opinione Callimachus
poeta scripsit:
kai kyamon apo cheiras echein aniontos edestou
kago, Pythagoras hos ekeleve, lego.
3. Ex eadem item opinione M.
Cicero in libro de divinatione primo haec verba posuit: "Iubet igitur
Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit, quod errorem
animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur,
ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam tranquillitatem mentis
quaerentibus contrariam."
4. Haec quidem M. Cicero. Sed
Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli
philosophi auditor, in libro, quem de Pythagora reliquit, nullo saepius
legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret
sensim alvum et levigaret.
5. Verba ipsa Aristoxeni
subscripsi: Pythagoras de ton osprion malista ton kyamon edokimasen; leiantikon
te gar einai kai diachoretikon; dio kai malista kechretai autoi.
6.
Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus victitasse idem Aristoxenus
refert.
7.
Quem rem videtur cognovisse e Xenophilo Pythagorico, familiari suo, et ex quibusdam
aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae ...
8.
Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Pythagorizousa
inscribitur, docet.
9.
Videtur autem de kyamoi non esitato causam erroris fuisse, quia in Empedocli
carmine, qui disciplinas Pythagorae secutus est, versus hic invenitur:
deiloi, pandeiloi, kyamon apo cheiras echesthai.
10.
Opinati enim sunt plerique kyamous legumentum dici, ut a vulgo dicitur. Sed qui
diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, kyamous hoc in loco
testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice
kyamous appellatos, quod sint aitioi tou kyein et geniturae humanae vim
praebeant; idcircoque Empedoclen versu isto non a fabulo edendo, sed a rei
veneriae proluvio voluisse homines deducere.
11.
Plutarchus quoque, homo in disciplinis gravi auctoritate, in primo librorum,
quos de Homero composuit, Aristotelem philosophum scripsit eadem ipsa de
Pythagoricis scripsisse, quod non abstinuerint edundis animalibus, nisi pauca
carne quadam.
12.
Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi:
Aristoteles de metras kai kardias kai akalephes kai toiouton tinon allon
apechesthai phesin tous Pythagorikous, chresthai de tois allois.
13.
Akalephe autem est animal marinum, quod "urtica" appellatur. Sed et
piscibus mullis abstinere Pythagoricos Plutarchus in Symposiacis dicit.
14.
Pythagoram vero ipsum sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita
haec remotiora sunt his, quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt,
fuisse eum postea Pyrrum, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie
meretricem, cui nomen fuerat Alco.
|