Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.

1. Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat,

2. minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti scriptum inveni.

3. Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitum mederi refert etiam Democriti liber, qui inscribitur ..., in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum.

4. Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License