Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • XIV. Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia provocatum est.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia provocatum est.

1. Cum librum IX Atei Capitonis coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est de iudiciis publicis, decretum tribunorum visum est gravitatis antiquae plenum.

2. Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est : Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit.

3. Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat.

4. Manilia ad tribunos plebi provocavit.

5. Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas venisse; eum sibi recipere non fuisse e re sua, sed cum vi inrumperet, lapidibus depulsum.

6. Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum, quo eum venire cum corollario non decuisset; propterea, ne cum populo aedilis ageret, intercesserunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License