1. Elegantia orationis Sallustii
verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit,
multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et
obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne vellicant. Nonnulla tamen videri possunt non indigna
reprehensione; quale illud in Catilinae historia repertum est, quod habeat eam
speciem quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt:
2. "Ac mihi quidem, tametsi
haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum
videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dein,
quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta
putant. Ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque
facilia factu putat, aequo animo accipit; supra, veluti ficta, pro falsis
ducit."
3. "Proposuit" inquiunt
"dicturum causas, quamobrem videatur esse arduum res gestas scribere;
atque ibi cum primam causam dixerit, dein non alteram causam, sed querellas
dicit.
4. Non enim causa videri debet,
cur historiae opus arduum sit, quod hi, qui legunt, aut inique interpretantur
quae scripta sunt, aut vera esse non credunt."
5. Obnoxiam quippe et obiectam
falsis existimationibus eam rem dicendam aiunt quam "arduam"; quia,
quod est arduum, sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae
erroribus.
6. Haec
illi malivoli reprehensores dicunt. Sed "arduum" Sallustius non pro
difficili tantum, sed pro eo quoque ponit, quod Graeci chalepon appellant, quod
est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum verborum significatio a sententia
Sallustii supra scripta non abhorret.
|