1. M.
Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non
aliter elocutos esse et scripsisse, quam "senatuis" et
"domuis" et "fluctuis", qui est patrius casus ab eo, quod
est "senatus", "domus", "fluctus"; huic
"senatui", "domui", "fluctui" ceteraque is
consimilia pariter dixisse.
2.
Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est: eius
anuis causa, opinor, quae est emortua.
3. Hanc
eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare
voluerunt, quod omnis dativus singularis "i" littera finitus, si non
similis est genetivi singularis, "s" littera addita genetivum singularem
facit, ut "patri patris", "duci ducis", "caedi
caedis".
4.
"Cum igitur" inquiunt "in casu dandi "huic senatui"
dicamus, genetivus ex eo singularis "senatuis" est, non
"senatus"."
5. Set
non omnes concedunt in casu dativo "senatui" magis dicendum quam
"senatu".
6. Sicuti
Lucilius in eodem casu "victu" et "anu" dicit, non
"victui" nec "anui", in hisce versibus:
quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto
et alio in loco:
"anu noceo" inquit.
7.
Vergilius quoque in casu dandi "aspectu" dicit, non
"aspectui": teque aspectu ne subtrahe nostro et in georgicis: quod
nec concubitu indulgent.
8. C.
etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone: "unius"
inquit "arrogantiae, superbiae dominatuque." Item in Dolabellam
actionis I. lib. I.: "Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori
erant et ornatu."
9. In
libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine "i" littera dicenda
censet.
|