Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.

1. Lucilii ex XI. versus sunt:
Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus
lustrum illo censore malum infelixque fuisse.
"Obiciebat" "o" littera producta multos legere audio, idque eo facere dicunt, ut ratio numeri salva sit.

2. Idem infra:
conicere in versus dictum praeconis volebam Grani.
In hac quoque primi verbi praepositione "o" ob eandem causam producunt.

3. Item XV:
subicit huic humilem et suffercitus posteriorem,
"subicit" "u" littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit.

4. Item apud Plautum in Epidico "con" syllabam productam pronuntiant:
age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice.

5. Apud Vergilium quoque "subicit" verbum produci a plerisque audio:
etiam Parnasia laurus
parva sub ingenti matris se subicit umbra.

6. Sed neque "ob" neque "sub" praepositio producendi habet naturam, neque item "con", nisi cum eae litterae secuntur, quae in verbis "constituit" et "confecit" secundum eam primae sunt, vel cum eliditur ex ea "n" littera, sicut Sallustius: "faenoribus" inquit "copertus."

7. In his autem, quae supra posui, et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo "i", non per unum scribenda est.

8. Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est "icio", sed "iacio", et praeteritum non "icit" facit, sed "iecit". Id ubi compositum est, "a" littera in "i" mutatur, sicuti fit in verbis "insilio" et "incipio", atque ita vim consonantis capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet.

9. Haec, quae diximus, eo etiam conducunt, ut, quod apud Vergilium in sexto positum invenimus:
eripe me his, invicte, malis aut tu mihi terram inice,
sic esse "iniice", ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut in hoc quoque verbo "in" praepositionem metri gratia protendat.

10. Quaerimus igitur, in "obicibus" "o" littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo "obiicio" et nequaquam simile sit, quod a verbo "moveo" "motus" "o" littera longa dicitur.

11. Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, "obices" et "obicibus" "o" littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere:
qua vi maria alta tumescant
obicibus ruptis;

12. sed ita, ut diximus, "i" litteram, quae in hoc vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.

13. Congruens igitur est, ut "subices" etiam, quod proinde ut "obices" compositum est, "u" littera brevi dici oporteat.

14. Ennius in tragoedia, quae Achilles inscribitur, "subices" pro aere alto ponit, qui caelo subiectus est, in his versibus:
per ego deum sublimas subices
humidas, unde oritur imber sonitu saevo et spiritu;
plerosque omnes tamen legere audias "u" littera producta.

15. Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione, quam de consulatu suo habuit: "ita nos" inquit "fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum." Et Pacuvius item in Chryse:
Idae promunturium, cuius lingua in altum proicit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License