1. Inter
censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae
disciplinae.
2. Unum
est huiuscemodi: Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum;
3. verba
erant ita concepta: "Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?" Qui iurabat,
cavillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit.
4.
Is locum esse sibi ioci dicundi ratus, cum ita, uti mos erat, censor dixisset
"ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?",
5.
"habeo equidem" inquit "uxorem, sed non hercle ex animi mei
sententia."
6.
Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit causamque
hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.
7.
Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est.
8.
Deliberatum est de nota eius, qui ad censores ab amico advocatus est et in iure
stans clare nimis et sonore oscitavit atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam
illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae
securitatis.
9.
Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum
tenerique eo vitio, quod "oscedo" appellatur, tum notae iam
destinatae exemptus est.
10.
Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione,
quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur.
11.
Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo memoriali severe factum:
"Censores" inquit "Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum
equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius
uberrimum et habitissimum viderunt et "cur" inquiunt "ita est,
ut tu sis quam equus curatior?" "Quoniam"
inquit "ego me curo, equum Statius nihili servos." Visum est
parum esse reverens responsum, relatusque in aerarios, ut mos est."
12.
"Statius" autem servile nomen fuit. Plerique apud veteres servi eo
nomine fuerunt.
13.
Caecilius quoque ille comoediarum poeta inclutus servus fuit et propterea nomen
habuit "Statius". Sed postea versum est quasi in cognomentum,
appellatusque est "Caecilius Statius".
|