Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • II. Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est.

1. Equus Alexandri regis et capite et nomine "Bucephalas" fuit.

2. Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo donatum; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim.

3. Super hoc equo dignum memoria visum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit.

4. Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset coniectisque undique in Alexandrum telis vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exsanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et domini iam superstitis securus quasi cum sensus humani solacio animam exspiravit.

5. Tum rex Alexander parta eius belli victoria oppidum in isdem locis condidit idque ob equi honores "Bucephalon" appellavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License