Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • V. Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.

1. In libris veterum memoriarum scriptum est Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse.

2. Ea cavillatio huiuscemodi fuit: Ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis, quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem;

3. inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem.

4. Atque ibi rex contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et "putasne" inquit "conferri posse ac satis esse Romanis haec omnia?"

5. Tum Poenus eludens ignaviam inbelliamque militum eius pretiose armatorum: "Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt."

6. Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest:

7. rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License