1.
Militares coronae multae, variae sunt.
2. Quarum
quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: "triumphalem,
obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem";
3. est ea
quoque corona,
4. quae
"ovalis" dicitur, est item postrema "oleaginea", qua uti
solent, qui in proelio non fuerunt, sed triumphum procurant.
5.
"Triumphales" coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem
triumphi mittuntur.
6. Id
vulgo dicitur "aurum coronarium".
7. Haec
antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptae.
8.
"Obsidionalis" est, quam ii, qui liberati obsidione sunt, dant ei
duci, qui liberavit.
9. Ea
corona graminea est, observarique solitum, ut fieret e gramine, quod in eo loco
gnatum esset, intra quem clausi erant, qui obsidebantur.
10. Hanc
coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello
Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset.
11.
"Civica" corona appellatur, quam civis civi, a quo in proelio
servatus est, testem vitae salutisque perceptae dat.
12. Ea fit
e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus capi solitus;
fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in
quadam comoedia Caecilii:
"advehuntur" inquit "cum ilignea corona et chlamyde: di vestram
fidem!"
13.
Masurius autem Sabinus in undecimo librorum memorialium civicam coronam tum
dari solitam dicit, cum is, qui civem servaverat, eodem tempore etiam hostem
occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius civicae coronae negat
concessum.
14.
Tiberium tamen Caesarem consultum, an civicam coronam capere posset, qui civem
in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum, in quo
pugnabat, non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit
eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab eo
servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.
15. Hac
corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a
republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio
detecta vindicataque.
16.
"Muralis" est corona, qua donatur ab imperatore, qui primus murum
subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis
decorata est.
17.
"Castrensis" est corona, qua donat imperator eum, qui primus hostium
castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet.
18.
"Navalis" est, qua donari solet, maritimo proelio qui primus in
hostium navem vi armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est.
19.
Et "muralis" autem et "castrensis" et "navalis"
fieri ex auro solent.
20.
"Ovalis" corona murtea est;
21. ea
utebantur imperatores, qui ovantes urbem introibant. Ovandi ac non triumphandi
causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum iusto hoste gesta sunt aut
hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut
deditione repente facta inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria
obvenit.
22. Cui
facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi
Venerius quidam triumphus foret.
23. Ac
murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret,
insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit,
ut lauro, non murto, coronaretur.
24. Marcus
Cato obicit M. Fulvio Nobiliori, quod milites per ambitum coronis de levissimis
causis donasset.
25. De qua
re verba ipsa apposui Catonis. "Iam principio quis vidit corona donari
quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa
essent?"
26.
Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites, quia
vallum curaverant, aut qui puteum strenue foderant.
27.
Praetereundum non est, quod ad ovationes attinet, super quo dissensisse veteres
scriptores accipio. Partim enim scripserunt, qui ovaret, introire solitum equo
vehentem; set Sabinus Masurius pedibus ingredi ovantes dicit sequentibus eos
non militibus, sed universo senatu.
|