1. Ipse
Quirinali lituo parvaque sedebat
subcinctus trabea laevaque ancile gerebat.
In his versibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animadverterit
deesse aliquid hisce verbis:
ipse Quirinali lituo.
2.
"Nam si nihil" inquit "deesse animadverterimus, videtur ita
dictum, ut fiat "lituo et trabea subcinctus", quod est" inquit
"absurdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis in parte, qua robustior
est, incurva, qua augures utuntur, quonam modo "subcinctus lituo"
videri potest?"
3. Immo
ipse Hyginus parum animadvertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per
defectionem solent.
4. Veluti
cum dicitur "M. Cicero homo magna eloquentia" et "Q. Roscius
histrio summa venustate", non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed
enim pro pleno atque perfecto auditur.
5. Ut
Vergilius alio in loco: victorem Buten inmani corpore, id est corpus inmane
habentem, et item alibi:
in medium geminos inmani pondere caestus proiecit
ac similiter:
domus sanie dapibusque cruentis,
intus opaca, ingens.
6. Sic
igitur id quoque videri dictum debet: "Picus Quirinali lituo erat",
sicuti dicimus: "statua grandi capite erat".
7.
Et "est" autem et "erat" et "fuit" plerumque
absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.
8.
Et quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est, quod posse quaeri
animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba, quae lituus appellatur, an tuba
a lituo augurum lituus dicta sit;
9.
utrumque enim pari forma et pariter incurvum est.
10.
Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico
verbo: linxe bios, necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae
similitudine lituus vocetur.
11.
Utitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba: et lituo pugnas insignis
obibat et hasta.
|