1. Filius Croesi regis, cum iam
fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adolevisset, item nihil
fari quibat.
2.
Mutus adeo et elinguis diu habitus est. Cum in patrem eius bello magno victum
et urbe, in qua erat, capta hostis gladio educto regem esse ignorans invaderet,
diduxit adulescens os clamare nitens eoque nisu atque impetu spiritus vitium
nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est clamans in hostem,
ne rex Croesus occideretur.
3.
Tum et hostis gladium reduxit, et rex vita donatus est, et adulescens loqui
prorsum deinceps incepit.
4.
Herodotus in historiis huius memoriae scriptor est, eiusque verba sunt, quae
prima dixisse filium Croesi refert: Anthrope, me kteine Kroison.
5.
Sed et quispiam Samius athleta, - nomen illi fuit Echeklous - cum antea non
loquens fuisset, ob similem dicitur causam loqui coepisse.
6.
Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsos et adversarios non bona fide
fieret et sortem nominis falsam subici animadvertisset, repente in eum, qui id
faciebat, videre sese, quid faceret, magnum inclamavit. Atque is oris vinculo
solutus per omne inde vitae tempus non turbide neque adhaese locutus est.
|