1.
Inter vitia argumentorum longe maximum esse vitium videtur, quae antistrephonta
Graeci dicunt.
2.
Ea quidam e nostris non hercle nimis absurde "reciproca"
appellaverunt.
3.
Id autem vitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra
convertique in eum potest, a quo dictum est, et utrimque pariter valet; quale
est pervolgatum illud, quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt
adversus Evathlum, discipulum suum.
4.
Lis namque inter eos et controversia super pacta mercede haec fuit.
5.
Evathlus, adulescens dives, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens
fuit.
6.
Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit mercedem grandem
pecuniam, quantam Protagoras petiverat, dimidiumque eius dedit iam tunc statim,
priusquam disceret, pepigitque, ut relicum dimidium daret, quo primo die causam
apud iudices orasset et vicisset.
7.
Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset et in studio quidem
facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum
transcurreret et facere id videretur, ne relicum mercedis daret, capit
consilium Protagoras, ut tum existimabat, astutum:
8.
petere institit ex pacto mercedem, litem cum Evathlo contestatur.
9.
Et cum ad iudices coniciendae consistendaeque causae gratia venissent, tum
Protagoras sic exorsus est: "Disce," inquit "stultissime
adulescens, utroque id modo fore, uti reddas, quod peto, sive contra te
pronuntiatum erit sive pro te.
10.
Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia tia debebitur, quia
ego vicero; sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto
debebitur, quia tu viceris."
11.
Ad ea respondit Evathlus: "Potui" inquit "huic tuae tam ancipiti
captioni isse obviam, si verba non ipse facerem atque alio patrono uterer.
12. Sed maius mihi in ista
victoria prolubium est, cum te non in causa tantum, sed in argumento quoque
isto vinco.
13. Disce igitur tu quoque,
magister sapientissime, utroque modo fore, uti non reddam, quod petis, sive
contra me pronuntiatum fuerit sive pro me.
14. Nam si iudices pro causa mea
senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin contra me
pronuntiaverint, nihil tibi ex pacto debebo, quia non vicero."
15. Tum iudices dubiosum hoc
inexplicabileque esse, quod utrimque dicebatur, rati, ne sententia sua,
utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam
reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt.
16. Sic ab adulescente discipulo magister
eloquentiae inclutus suo sibi argumento confutatus est et captionis versute
excogitatae frustratus fuit.
|