Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • XI. Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri antistrephein.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri antistrephein.

1. Existimant quidam etiam illud Biantis, viri sapientis ac nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion illud, de quo dixi modo, antistrephon.

2. Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere, an vitam vivere caelibem: etoi, inquit kalen axeis e aischran; kai ei kalen, hexeis koinen, ei de aischran, hexeis poinen; hekateron de ou lepteon; ou gameteon ara.

3. Sic autem hoc rursum convertunt: Ei men kalen axo, ouch hexo poinen; ei de aischran, ouch exo koinen; gameteon ara.

4. Sed minime hoc esse videtur antistrephon, quoniam ex altero latere conversum frigidius est infirmiusque.

5. Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei, qui duxerit.

6. Qui convertit autem, non ab eo se defendit incommodo, quod adest, sed carere se altero dicit, quod non adest.

7. Satis est autem tuendae sententiae, quam Bias dixit, quod eum, qui duxit uxorem, pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut koinen habeat aut poinen.

8. Sed Favorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius, quo Bias usus est, cuius prima protasis est: etoi kalen axeis e aischran, non ratum id neque iustum diiunctivum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus, quae diiunguntur, verum esse, quod in proloquio diiviictivo necessarium est.

9. Eminentia enim quadam significari formarum turpes et pulcrae videntur.

10. "Est autem" inquit "tertium quoque inter duo ista, quae diiunguntur, cuius rationem prospectumque Bias non habuit.

11. Inter enim pulcherrimam feminam et deformissimam media forma quaedam est, quae et a nimiae pulcritudinis periculo et a summae deformitatis odio vacat;

12. qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti vocabulo "stata" dicitur, quae neque koine futura sit neque poine."

13. Quam formam modicam et modestam Favorinus non mi hercule inscite appellabat "uxoriam".

14. Ennius autem in ista, quam dixit, tragoedia eas fere feminas ait incolumi pudicitia esse, quae stata forma forent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License