1.
Herodes Atticus, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus,
accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi
proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates, qui
Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant.
2. Atque
ibi tunc, cum essemus apud eum in villa, cui nomen est Cephisia, et aestu anni
et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra
ingentium, longis ambulacris et mollibus, aedium positu refrigeranti, lavacris
nitidis et abundis et collucentibus totiusque villae venustate aquis undique
canoris atque avibus personante.
3. Erat
ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sectator, disciplinae, ut ipse
dicebat, stoicae, sed loquacior inpendio et promptior.
4. Is
plerumque in convivio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque
inmodica de philosophiae doctrinis intempestive atque insubide disserebat
praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes gentemque omnem togatam,
quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes praedicabat atque interea
vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum
laqueis strepebat kyrievontas et hesychazontas et soreitas aliosque id genus
griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani
ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia aut contra morborum
vitiorumque fraudes animorumque labes, pestilentias asseverabat nulli esse ulli
magis ea omnia explorata, comperta meditataque.
5. Cruciatibus
autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque
vitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui
existimabat ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici hominis umquam ulla
posse aegritudine obnubilari.
6. Has
ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius
defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit,
oratione utens "permitte," inquit "philosophorum amplissime,
quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro,
quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus,
Stoicorum maximus", iussitque proferri dissertationum Epicteti digestarum
ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes, qui se Stoicos
appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus
et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes obiurgatione iusta
incessivit.
7. Lecta
igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea, quae addidi; quibus verbis
Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque
sincero Stoico, qui esset procul dubio akolytos, ananankastos, aparapodistos,
eleutheros, euporon, eudaimonon, volgus aliud nebulonum hominum, qui se Stoicos
nuncuparent atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta
sanctissimae disciplinae nomen ementirentur:
8. Eipe
moi peri agathon kai kakon. Akove.
Iliothen me pheron enemos Kikonessi pelassen.
9.
Ton onton ta men estin agatha, ta de kaka, ta de adiaphora. Agatha men oun
aretai kai ta metechonta auton, kaka de kakia kai ta metechonta kakias, adiaphora
de kai ta metaxu touton, ploutos, hygeia, zoe, thanatos, hedone, ponos.
10. Pothen
oidas? Hellanikos legei en tois Aigyptiakois. Ti gar diapherei touto
eipein, e hoti Diogenes en tei ethikei e Chrysippos e kleanthes? Bebasanikas oun ti auton kai dogma sautou
pepoiesai?
11. Deiknye, pos eiothas en ploioi
cheimazesthai; memnesai tautes tes diaireseos, hotan psophesei to histion kai
anakraugaseis? An soi tis kakoscholos pos parastas eipei: "lege moi, tous
theous soi, ha proien eleges, me ti kakia estin to navagesai, me ti kakias
metechon?" ouk ara xylon enseiseis autoi? "ti hemin
kai soi, anthrope! apollymetha, kai sy elthon paizeis."
12. Ean de
se ho Kaisar metapempsetai kategoreumenon ...
13. His
ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab
Epicteto in quosdam alios, sed ab Herode in eum ipsum dicta essent.
|