1.
In antiquis precationibus nomina haec deorum inesse animadvertimus:
"Diovis" et "Vediovis";
2.
est autem etiam aedes Vediovis Romae inter arcem et Capitolium.
3. Eorum
nominum rationem esse hanc comperi:
4.
"Iovem" Latini veteres a "iuvando" appellavere eundemque
alio vocabulo iuncto "patrem" dixerunt.
5. Nam
quod est elisis aut inmutatis quibusdam litteris "Iupiter", id plenum
atque integrum est "Iovispater". Sic et
"Neptunuspater" coniuncte dictus est et "Saturnuspater" et
"Ianuspater" et "Marspater" - hoc enim est
"Marspiter" - itemque Iovis "Diespiter" appellatus, id est
diei et lucis pater.
6.
Idcircoque simili nomine Iovis "Diovis" dictus est et
"Lucetius", quod nos die et luce quasi vita ipsa afficeret et
iuvaret.
7.
"Lucetium" autem Iovem Cn. Naevius
in libris belli Poenici appellat.
8. Cum Iovem igitur et Diovem a
iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim
nocendi haberet - nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne
obessent, placabant -, "Vediovem" appellaverunt dempta atque detracta
iuvandi facultate.
9. "Ve" enim particula,
quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum
"a" littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque
inter sese diversum capit.
10. Nam et augendae rei et
minuendae valet, sicuti aliae particulae plurimae; propter quod accidit, ut
quaedam vocabula, quibus particula ista praeponitur, ambigua sint et
utroqueversum dicantur, veluti "vescum", "vehemens" et
"vegrande", de quibus alio in loco uberiore tractatu facto
admonuimus; "vesani" autem et "vecordes" ex una tantum
parte dicti, quae privativa est, quam Graeci kata steresin dicunt.
11. Simulacrum igitur dei
Vediovis, quod est in aede, de qua supra dixi, sagittas tenet, quae sunt
videlicet partae ad nocendum.
12. Quapropter eum deum plerumque
Apollinem esse dixerunt; immolaturque ritu humano capra, eiusque animalis
figmentum iuxta simulacrum stat.
13. Propterea Vergilium quoque
aiunt multae antiquitatis hominem sine ostentationis odio peritum numina laeva
in georgicis deprecari significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in
laedendo magis quam in iuvando potentem. Versus Vergilii sunt:
in tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
14. In istis autem diis, quos
placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque
habetur et Robigus.
|