1.
Apion, qui "Plistonices" appellatus est, litteris homo multis
praeditus rerumque Graecarum plurima atque varia scientia fuit.
2.
Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme, quae mirifica in
Aegypto visuntur audiunturque, historia comprehenditur.
3.
Sed in his, quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque
ostentationis sit loquacior - est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui
venditator -;
4.
hoc autem, quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque
legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat.
5.
"In circo maximo" inquit "venationis amplissimae pugna populo
dabatur.
6.
Eius rei, Romae cum forte essem, spectator" inquit "fui.
7.
Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes, omniumque
invisitata aut forma erat aut ferocia.
8.
Sed praeter alia omnia leonum" inquit "immanitas admirationi fuit
praeterque omnis ceteros unus.
9.
Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro,
toris comisque cervicum fluctuantibus animos oculosque omnium in sese
converterat.
10.
Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datus servus viri
consularis ; ei servo Androclus nomen fuit.
11.
Hunc ille leo ubi vidit procul, repente" inquit "quasi admirans
stetit ac deinde sensim atque placide tamquam noscitabundus ad hominem accedit.
12.
Tum caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet
hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus prope iam exanimati metu
lingua leniter demulcet.
13.
Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum
recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert.
14.
Tum quasi mutua recognitione facta laetos" inquit "et gratulabundos
videres hominem et leonem."
15.
Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit
accersitumque a Caesare Androclum quaesitamque causam, cur illi atrocissimus
leo uni parsisset.
16.
Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam.
17.
"Cum provinciam" inquit "Africam proconsulari imperio meus
dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum
coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent,
in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium
fuit mortem aliquo pacto quaerere.
18.
Tum sole medio" inquit "rabido et flagranti specum quandam nanctus
remotam latebrosamque in eam me penetro et recondo.
19.
Neque multo post ad eandem specum venit hic leo debili uno et cruento pede
gemitus edens et murmura dolorem cruciatumque vulneris commiserantia."
Atque illic primo quidem conspectu advenientis leonis territum sibi et
pavefactum animum dixit.
........
20.
"Sed postquam introgressus" inquit "leo, uti re ipsa apparuit,
in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues
accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porrigere quasi opis petendae
gratia visus est.
21.
Ibi" inquit "ego stirpem ingentem vestigio pedis eius haerentem
revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna
iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem.
22.
Illa tunc mea opera et medella levatus pede in manibus meis posito recubuit et
quievit,
23.
atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu
viximus.
24.
Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego
ignis copiam non habens meridiano sole torrens edebam.
25.
Sed ubi me" inquit "vitae illius ferinae iam pertaesum est, leone in
venatum profecto reliqui specum et viam ferme tridui permensus a militibus
visus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus.
26. Is me statim
rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit.
27.
Intellego autem" inquit "hunc quoque leonem me tunc separato captum
gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre."
28. Haec
Apion dixisse Androclum tradit eaque omnia scripta circumlataque tabula populo
declarata atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum
leonemque ei suffragiis populi donatum.
29.
"Postea" inquit "videbamus Androclum et leonem loro tenui
revinctum urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi
leonem, omnes ubique obvios dicere: "Hic est leo hospes hominis, hic est
homo medicus leonis"."
|