1.
Vetus atque perpetua quaestio inter nobilissimos philosophorum agitata est,
corpusne sit vox an incorporeum.
2.
Hoc enim vocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece dicitur asomaton.
3.
Corpus autem est, quod aut efficiens est aut patiens; id Graece definitur: to
etoi poioun e paschon.
4.
Quam definitionem significare volens Lucretius poeta ita scripsit: tangere enim
aut tangi nisi corpus nulla potest res.
5. Alio quoque modo corpus esse
Graeci dicunt to triche diastaton.
6. Sed vocem Stoici corpus esse
contendunt eamque esse dicunt ictum aera;
7. Plato autem non esse vocem
corpus putat: "non enim percussus" inquit "aer, sed plaga ipsa
atque percussio, id vox est".
8. Democritus ac deinde Epicurus
ex individuis corporibus vocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum verbis
utar, rheuma atomon appellant.
9. Hos aliosque talis argutae
delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his
scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitae pertinens aut finem
ullum quaerendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita
ait:
philosophandum est paucis; nam omnino haud placet.
|