1.
Verrius Flaccus in quarto de verborum significatu dies, qui sunt postridie
kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite "nefastos" dicit, propter
hanc causam dictos habitosque "atros" esse scribit.
2. "Urbe"
inquit "a Gallis Senonibus recuperata L. Atilius in senatu verba fecit Q.
Sulpicium tribunum militum ad Alliam adversus Gallos pugnaturum rem divinam
dimicandi gratia postridie Idus fecisse; tum exercitum populi Romani occidione
occisum et post diem tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse;
compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi
gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta
esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse. Tum
senatus eam rem ad pontifices reiecit, ut ipsi, quod videretur, statuerent.
Pontifices decreverunt nullum his diebus sacrificium recte futurum."
3. Ante
diem quoque quartum kalendas vel Nonas vel Idus tamquam inominalem diem
plerique vitant.
4. Eius
observationis an religio ulla sit tradita, quaeri solet.
5. Nihil
nos super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius annalium quinto
cladem illam pugnae Cannensis vastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas
Sextiles.
|