1. "Historiam" ab
"annalibus" quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum
gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit "historia", quibus
rebus gerendis interfuerit is, qui narret;
2. eamque esse opinionem
quorundam Verrius Flaccus refert in libro de significatu verborum quarto. Ac se
quidem dubitare super ea re dicit, posse autem videri putat nonnihil esse
rationis in ea opinione, quod historia Graece significet rerum cognitionem
praesentium.
3.
Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse,
4.
quod historiae sint, historias non omnino esse id, quod annales sint:
5.
sicuti, quod est homo, id necessario animal est; quod est animal, non id necesse
est hominem esse.
6.
Ita "historias" quidem esse aiunt rerum gestarum vel expositionem vel
demonstrationem vel quo alio nomine id dicendum est, "annales" vero
esse, cum res gestae plurium annorum observato cuiusque anni ordine deinceps
componuntur.
7.
Cum vero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea
historia Graeco vocabulo ephemeris dicitur, cuius Latinum interpretamentum
scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura verba
ascripsimus, ut simul, ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse
dixerit, ostenderemus.
8.
"Verum inter eos", inquit "qui annales relinquere voluissent, et
eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc
interfuit. Annales libri tantummodo, quod factum quoque anno gestum sit, ea
demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ephemerida
vocant. Nobis non modo satis
esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam, quo consilio quaque
ratione gesta essent, demonstrare."
9. Paulo
post idem Asellio in eodem libro: "Nam neque alacriores" inquit
"ad rempublicam defendundam neque segniores ad rem perperam faciundam
annales libri commovere quicquam possunt. Scribere autem, bellum initum quo
consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit, et eo libro, quae
in bello gesta sint, non praedicare autem interea quid senatus decreverit aut
quae lex rogatiove lata sit, neque quibus consiliis ea gesta sint, iterare: id
fabulas pueris est narrare, non historias scribere."
|