Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • XX. Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX. Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.

1. "Soloecismus" Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis "inparilitas" appellatus vetustioribus Latinis "stribiligo" dicebatur a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis tamquam "strobiligo" quaedam.

2. Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: ""Soloecismus" est" inquit "impar atque inconveniens compositura partium orationis."

3. Cum Graecum autem vocabulum sit "soloecismus", an Attici homines, qui elegantius locuti sunt, usi eo sint, quaeri solet.

4. Sed nos neque "soloecismum" neque "barbarismum" apud Graecorum idoneos adhuc invenimus;

5. nam sicut barbaron, ita soloikon dixerunt.

6. Nostri quoque antiquiores "soloecum" facile, "soloecismum" haut scio an umquam dixerunt.

7. Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua "soloecismus" probe dicitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License