Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • XXI. "Pluria" qui dicat et "compluria" et "compluriens", non barbare dicere, sed Latine.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. "Pluria" qui dicat et "compluria" et "compluriens", non barbare dicere, sed Latine.

1. "Pluria" forte quis dixit sermocinans vir adprime doctus, meus amicus, non hercle studio se ferens ostentandi neque quo "plura" non dicendum putaret.

2. Est enim doctrina homo seria et ad vitae officia devincta ac nihil de verbis laborante.

3. Sed, opinor, assidua veterum scriptorum tractatione inoleverat linguae illius vox, quam in libris saepe offenderat.

4. Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus verborum, qui perpauca eademque a volgo protrita legerat habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiunculas partim rudes inchoatasque partim non probas easque quasi pulverem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, adspergebat.

5. Sicut tunc amico nostro: "barbare" inquit "dixisti "pluria"; nam neque rationem verbum hoc neque auctoritates habet."

6. Ibi ille amicus ridens: "amabo te," inquit "vir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, velim doceas nos, cur "pluria" sive "compluria" - nihil enim differt - non Latine, sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius verbi habemus praeter poetarum oratorumque veterum multam copiam."

7. Atque ille nimis arroganter: "tibi" inquit "habeas auctoritates istas ex Faunorum et Aboriginum saeculo repetitas atque huic rationi respondeas.

8. Nullum enim vocabulum neutrum comparativum numero plurativo recto casu ante extremum "a" habet "i" litteram, sicuti "meliora, maiora, graviora." Proinde igitur "plura", non "pluria" dici convenit, ne contra formam perpetuam in comparativo "i" littera sit ante extremum "a"."

9. Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus verbis non dignum existimaret: "Sinni" inquit "Capitonis, doctissimi veri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis.

10. Prima epistula scripta est ad Pacuvium Labeonem, cui titulus praescriptus est pluria, non plura dici debere.

11. In ea epistula rationes grammaticas posuit, per quas docet "pluria" Latinum esse, "plura" barbarum.

12. Ad Capitonem igitur te dimittimus.

13. Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris, quod in ea epistula scriptum est, "pluria" sive "plura" absolutum esse et simplex, non, ut tibi videtur, comparativum."

14. Huius opinionis Sinnianae id quoque adiumentum est, quod, "complures" cum dicimus, non comparative dicimus.

15. Ab eo autem, quod est "compluria", adverbium est factum "compluriens".

16. Id quoniam minus usitatum est, versum Plauti subscripsi ex comoedia? quae Persa inscribitur:
quid metuis? - metuo hercle vero; sensi ego compluriens.

17. Item M. Cato in IV. originum eodem in loco ter hoc verbum posuit: "Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License