1. Quod
de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca
scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre, qui prior Africanus appellatus
est, memoriae datum est.
2. Nam et
C. Oppius et Iulius Hyginus aliique, qui de vita et rebus Africani scripserunt,
matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo
nupta erat, liberos desperavisse.
3. Postea
in cubiculo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola
condormisset, visum repente esse iuxta eam cubare ingentem anguem eumque his,
qui viderant, territis et clamantibus elapsum inveniri non quisse. Id ipsum P.
Scipionem ad haruspices retulisse; eos sacrificio facto respondisse fore, ut
liberi gignerentur, neque multis diebus, postquam ille anguis in lecto visus
est, mulierem coepisse concepti fetus signa atque sensum pati;
4. exinde mense decimo peperisse
natumque esse hunc P. Africanum, qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa
bello Poenico secundo vicit.
5. Sed et eum inpendio magis ex
rebus gestis quam ex illo ostento virum esse virtutis divinae creditum est.
6. Id etiam dicere haut piget,
quod idem illi, quos supra nominavi, litteris mandaverint Scipionem hunc
Africanum solitavisse noctis extremo, priusquam dilucularet, in Capitolium
ventitare ac iubere aperiri cellam Iovis atque ibi solum diu demorari quasi
consultantem de republica cum Iove, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos,
quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios
saevientes neque latrarent eum neque incurrerent.
7. Has volgi de Scipione
opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque
admiranda.
8.
Ex quibus est unum huiuscemodi. Assidebat obpugnabatque oppidum in Hispania
situ, moenibus, defensoribus validum et munitum, re etiam cibaria copiosum,
nullaque eius potiundi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat,
atque ex eo loco id oppidum procul visebatur.
9.
Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more,
in quem diem locumque vadimonium promitti iuberet, et Scipio manum ad ipsam
oppidi, quod obsidebatur, arcem protendens:
10.
"perendie" inquit "sese sistant illo in loco".
11.
Atque ita factum: die tertio, in quem vadari iusserat, oppidum captum est,
eodemque die in arce eius oppidi ius dixit.
|