1.
Turpe erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis lectionum
antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.
2.
Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per
calumnias rimarentur.
3.
Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in IV annali "cor" dixisse genere
masculino.
4. Verba Caeselli subiecta sunt:
"Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius. Nam in XIII. annali
"quem cor" dixit."
5. Ascripsit deinde versus Ennii
duo:
Hannibal audaci cum pectore de me hortatur,
ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor?
6.
Antiochus est, qui hoc dixit, Asiae rex. Is admiratur et permovetur, quod
Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur.
7.
Hos autem versus Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat:
"Hannibal me, ne bellum geram, dehortatur; quod cum facit, ecquale putat
cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere
vult?"
8. Hoc
Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius.
9. Nam
tres versus sunt, non duo, ad hanc Ennii sententiam pertinentes, ex quibus
tertium versum Caesellius non respexit:
Hannibal audaci cum pectore de me hortatur,
ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor
suasorem summum et studiosum robore belli.
10. Horum
versuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hannibal ille audentissimus atque
fortissimus, quem ego credidi - hoc est enim "cor meum credidit",
proinde atque diceret "quem ego stultus homo credidi" - summum fore
suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque, ne bellum faciam.
11.
Caesellius autem forte rhathymoteron iunctura ista verborum captus "quem
cor" dictum putavit et "quem" accentu acuto legit, quasi ad cor
referretur, non ad Hannibalem.
12. Sed
non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi "cor"
Caeselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise
legendus, proinde, quasi praecisis interruptisque verbis exclamet Antiochus:
"suasorem summum!" Sed non dignum est eis, qui hoc dixerint, responderi.
|