1.
Civitas Rhodiensis et insulae opportunitate et operum nobilitatibus et
navigandi sollertia navalibusque victoriis celebrata est.
2.
Ea civitas, cum amica atque socia populi Romani foret, Persa tamen, Philippi
filio, Macedonum rege, cum quo bellum populo Romano fuit, amico usa est,
conixique sunt Rhodienses legationibus Romam saepe missis id bellum inter eos
componere.
3.
Sed ubi ista pacificatio perpetrari nequivit, verba a plerisque Rhodiensibus in
contionibus eorum ad populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rhodienses
regem adversus populum Romanum adiutarent.
4. Sed
nullum super ea re publicum decretum factum est.
5. At ubi
Perses victus captusque est, Rhodienses pertimuere ob ea, quae conpluriens in
coetibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam miserunt, qui temeritatem
quorundam popularium suorum deprecarentur et fidem consiliumque publicum
expurgarent.
6. Legati
postquam Romam venerunt et in senatum intromissi sunt verbisque suppliciter pro
causa sua factis e curia excesserunt, sententiae rogari coeptae;
7. cumque
partim senatorum de Rhodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent
bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato exsurgit et optimos
fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex
summatibus viris intenti infensique erant, defensum conservatumque pergit
orationemque inclutam dicit, quae et seorsum fertur inscriptaque est pro
Rhodiensibus et in quintae originis libro scripta est.
8. Tiro
autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti et
haudquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate
liberaliter instituto adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum
Cicero usus est.
9. Sed
profecto plus ausus est, quam ut tolerari ignoscique possit.
10. Namque
epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et
calide, in qua sibimet visus est orationem istam pro Rhodiensibus acri
subtilique iudicio percensuisse.
11. Ex ea
epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere: maiore
scilicet venia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem.
12.
Culpavit autem primum hoc, quod Cato "inerudite et anagogos", ut ipse
ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum
vereri sese ostendit, ne patres gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum
de statu mentis suae deturbati non satis consiperent neque ad recte
intellegendum consulendumque essent idonei.
13.
"In principiis autem" inquit "patroni, qui pro reis dicunt,
conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum exspectatione
causae suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere,
non iniuris atque imperiosis minationibus confutare."
14. Ipsum
deinde principium apposuit, cuius verba haec sunt: "Scio solere plerisque
hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque
superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quo mihi nunc magnae curae
est, quod haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo advorsi
eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose
eveniat. Advorsae res edomant et docent, quid opus siet facto, secundae res
laetitia transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore opere dico suadeoque, uti haec
res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram
redeamus."
15. "Quae deinde Cato iuxta
dicit, ea" inquit "confessionem faciunt, non defensionem, neque
propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis
communicationem, quod scilicet nihil ad purgandum est. Atque etiam" inquit
"insuper profitetur Rhodienses, qui accusabantur, quod adversus populum
Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse
utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam
ferociamque et inmodicum modum insolescerent."
16. Eaque ipsa verba ponit, ita ut
infra scriptum: "Atque ego quidem arbitror Rhodienses noluisse nos ita
depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen vinci. Sed non Rhodienses
modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse
arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae
causa id noluerint evenire; sed enim id metuere, si nemo esset homo, quem
vereremur, quidquid luberet, faceremus, ne sub solo imperio nostro in servitute
nostra essent. Libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque
Rhodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate, quanto nos inter
nos privatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis advorsus rem
suam quid fieri arbitrantur, summa vi contra nititur, ne advorsus eam fiat;
quod illi tamen perpessi."
17.
Sed quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem defensos
esse Rhodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio viro,
quidquid optimum esse publicum existimabat, suadente, non ut a patrono causam
pro reis dicente.
18.
Alia namque principia conducunt reos apud iudices defendenti et clementiam
misericordiamque undique indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur,
viro auctoritate praestanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro
utilitatibus publicis ac pro salute sociorum graviter ac libere indignanti
simul ac dolenti.
19.
Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur iudices de capite
alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium
iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est,
conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi
salutique eius, qui apud eos accusatus est.
20.
At cum dignitas et fides et utilitas omnium communis agitur ob eamque rem aut
suadendum quid ut fiat, aut fieri iam coepto differendum est, tum? qui se in
eiusmodi principiis occupat, ut benivolos benignosque sibi auditores paret, otiosam
operam in non necessariis verbis sumit.
21.
Iamdudum enim negotia, pericula ipsa reipublicae communia consiliis eos
capiendis conciliant, et ipsi potius sibi exposcunt consultoris benivolentiam.
22.
Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rhodiensis ita depugnari, ut depugnatum
est, neque regem Persem a populo Romano vinci, atque id eum dixisse non
Rhodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil ad
purgandum extenuandumve crimen valere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur.
23.
Verba ponit Catonis et aliis tamen eum verbis calumniatur.
24.
Non enim Cato confitetur noluisse Rhodienses victoriam esse populi Romani, sed
sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suae
professio, non Rhodiensium culpae confessio.
25.
In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum vacat, sed dignus
quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere visus est
contra Rhodienses, quod sentiebat, et parta sibi veritatis fide ipsum illud
tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco vel
maxime aequum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et
utile is esset et vellent regi esse factum, nihil tamen adiuvandi eius gratia
fecerint.
26.
Postea verba haec ex eadem oratione ponit: "Ea nunc derepente tanta
beneficia ultro citroque, tantam amicitiam relinquemus? quod illos dicimus
voluisse facere, id nos priores facere occupabimus?"
27.
"Hoc" inquit "enthymema nequam et vitiosum est. Responderi enim
potuit: "occupabimus certe; nam si non occupaverimus, opprimemur,
incidendumque erit in insidias, a quibus ante non caverimus."
28.
Recteque" inquit "hoc vitio dat Lucilius poetae Euripidae, quod, cum
Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante de
nece eius consilium cepisset, Meropa, fratris uxor, hisce adeo eum verbis
eluserit:
ei gar s'emellen, hos sy phes, kteinein posis,
chren kai se mellein, hos chronos parelythen.
29.
At hoc enim" inquit "plane stultitiae plenum est eo consilio atque ea
fini facere velle aliquid, uti numquam id facias, quod velis."
30.
Sed videlicet Tiro animum non advertit non esse in omnibus rebus cavendis
eandem causam, neque humanae vitae negotia et actiones et officia vel occupandi
vel differendi vel etiam ulciscendi vel cavendi similia esse pugnae
gladiatoriae.
31. Nam gladiatori composito ad
pugnandum pugnae haec proposita sors est aut occidere, si occupaverit, aut
occumbere, si cessaverit.
32. Hominum autem vita non tam
iniquis neque tam indomitis necessitatibus circumscripta est, ut idcirco prior
iniuriam facere debeas, quam, nisi feceris, pati possis.
33. Quod tantum aberat a populi
Romani mansuetudine, ut saepe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit.
34. Post deinde usum esse Catonem
dicit in eadem oratione argumentis parum honestis et nimis audacibus ac non
viri eius, qui alioqui fuit, sed vafris ac fallaciosis et quasi Graecorum
sophistarum sollertiis.
35. "Nam cum obiceretur"
inquit "Rhodiensibus, quod bellum populo Romano facere voluissent, negavit
poena esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime voluissent",
induxisseque eum dicit, quam dialectici epagogen appellant, rem admodum
insidiosam et sophisticam neque ad veritates magis quam ad captiones repertam,
cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque neminem, qui
male facere voluit, plecti aequum esse, nisi quod factum voluit, etiam fecerit.
36. Verba autem ex ea oratione M.
Catonis haec sunt: "Qui acerrime adversus eos dicit, ita dicit
"hostes voluisse fieri". Ecquis est tandem, qui vestrorum, quod ad
sese attineat, aequum censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere
voluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me attinet, nolim."
37. Deinde paulo infra dicit:
"Quid nunc? ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat "si quis
illud facere voluerit, mille minus dimidium familiae multa esto; si quis plus
quingenta iugera habere voluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum
numerum habere voluerit, tantum damnas esto?" Atque nos omnia
plura habere volumus, et id nobis impune est."
38.
Postea ita dicit. "Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod
bene facere voluisse quis dicit neque fecit tamen, Rhodiensibus oberit, quod
non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere?"
39.
His argumentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere dicit
Rhodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes quidem esse populi Romani
voluissent, ut qui maxime non fuissent.
40.
Dissimulari autem non posse ait, quin paria et consimilia non sint plus
quingenta iugera habere velle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et
bellum iniustum atque impium populo Romano facere velle, neque item infitiari
posse, quin alia causa in praemio sit, alia in poenis.
41.
"Nam beneficia" inquit "promissa opperiri oportet neque ante
remunerari, quam facta sint, iniurias autem imminentis praecavisse iustum est,
quam exspectavisse.
42.
Summa enim professio stultitiae" inquit "est non ire obviam
sceleribus cogitatis, sed manere opperirique, ut, cum admissa et perpetrata
fuerint, tum denique, ubi, quae facta sunt, infecta fieri non possunt,
poeniantur."
43.
Haec Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter;
44.
sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc epagogen facit, sed
multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non
Rhodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in
ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur.
45.
Ac primum ea non incallide conquisivit, quae non iure naturae aut iure gentium
fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendae aut temporis causa
iussarum; sicut est de numero pecoris et de modo agri praefinito.
46.
In quibus rebus, quod prohibitum est, fieri quidem per leges non licet; velle
id tamen facere, si liceat, inhonestum non est.
47.
Atque eas res contulit sensim miscuitque cum eo, quod neque facere neque velle
per sese honestum est; tum deinde, ne disparilitas conlationis evidens fieret,
pluribus id propugnaculis defensat neque tenues istas et enucleatas voluntatum
in rebus inlicitis reprehensiones, qualia in philosophorum otio disputantur,
magni facit, sed id solum ex summa ope nititur, ut causa Rhodiensium, quorum
amicitiam retineri ex republica fuit, aut aequa iudicaretur aut quidem certe
ignoscenda. Atque interim neque fecisse Rhodienses bellum neque facere voluisse
dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium vocanda, sed
voluntates nudas inanesque neque legibus neque poenis fieri obnoxias; interdum
tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles
esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum novarum
movet; sed enim contra, si ignoscatur, conservatum iri ostendit populi Romani
magnitudinem.
48.
Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rhodiensibus
obiectum erat, mirifica et prope divina responsionis figura elusit et eluit.
49.
Verba adeo ipsa ponemus Catonis, quoniam Tiro ea praetermisit:
L. "Rhodiensis superbos esse aiunt id obiectantes, quod mihi et liberis
meis minime dici velim. Sint sane superbi. Quid id ad nos attinet? Idne
irascimini, si quis superbior est quam nos?"
50.
Nihil prorsus hac compellatione dici potest neque gravius neque munitius
adversus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese amarent, in aliis
reprehenderent.
51.
Praeterea animadvertere est in tota ista Catonis oratione omnia disciplinarum
rhetoricarum arma atque subsidia mota esse; sed non proinde ut in decursibus
ludicris aut simulacris proeliorum voluptariis fieri videmus. Non enim, inquam,
distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti
certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista
tum causa Cato, cum superbia illa Rhodiensium famosissima multorum odio atque
invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est et
nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc, ne
bona divitiaeque eorum expetantur, obiurgat, nunc, quasi sit erratum,
deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, nunc clementiae, nunc
mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit.
52.
Eaque omnia distinctius numerosiusque fortassean dici potuerint, fortius atque
vividius potuisse dici non videntur.
53.
Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae
orationis aptis inter sese et cohaerentibus parvum quippiam nudumque sumpsit,
quod obtrectaret, tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non
perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas.
54.
Commodius autem rectiusque de his meis verbis, quibus Tullio Tironi
respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam
Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et
legere curaverit. Ita enim nos sincerius exploratiusque vel corrigere poterit
vel probare.
|