1. Annianus poeta praeter ingenii
amoenitates litterarum quoque veterum et rationum in litteris oppido quam
peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate.
2. Is "affatim" ut
"admodum" prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita veteres
locutos censebat.
3. Itaque se audiente Probum
grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit:
potine tu homo facinus facere strenuum? - aliorum affatim est,
qui faciant; sane ego me nolo fortem perhiberi virum,
4. causamque esse huic accentui
dicebat, quod "affatim" non essent duae partes orationis, sed utraque
pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque, quod "exadversum"
dicimus, secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae
essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his
versibus:
in quo haec discebat ludo, exadversum loco
tonstrina erat quaedam.
5. Addebat etiam, quod
"ad" praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret epitasin, quam
"intentionem" nos dicimus, sicut "adfabre" et
"admodum" et "adprobe" dicuntur.
6. Cetera quidem satis commode
Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui
putavit, non id perpetuum videtur;
7. nam et "adpotus" cum
dicimus et "adprimus" et "adprime", intentio in his omnibus
demonstratur, neque tamen "ad" particula satis commode accentu acuto
pronuntiatur.
8. "Adprobus" tamen,
quod significat "valde probus", non infitias eo, quin prima syllaba
acui debeat.
9. Caecilius in comoedia, quae
inscribitur Triumphus, vocabulo isto utitur: Hierocles hospes est mi adulescens
adprobus.
10. Num igitur in istis vocibus, quas
non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae
non ferme patitur acui priorem in vocabulis syllabarum plurium quam duarum?
11. "Adprimum" autem
longe primum L. Livius in Odyssia dicit in hoc versu:
ibidemque vir summus adprimus Patroclus.
12. Idem Livius in Odyssia
"praemodum" dicit, quasi admodum: "parcentes" inquit
"praemodum", quod significat "supra modum", dictumque est
quasi "praeter modum"; in quo scilicet prima syllaba acui debebit.
|