1. Delphinos venerios esse et amasios
non modo historiae veteres, sed recentes quoque memoriae declarant.
2. Nam et sub Caesaris Augusti
imperio in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante
apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amores flagrantissimi delphinorum
cogniti compertique sunt.
3. Neque hi amaverunt, quod sunt
ipsi, genus, sed pueros forma liberali in naviculis forte aut in vadis litorum
conspectos miris et humanis modis arserunt.
4. Verba subscripsi Apionos,
eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri
non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque
omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit:
5. Autos d'au eidon peri
Dikaiarchias paidos A - Hyakinthos ekaleito - pothois eptoemenon delphina.
Prossainei ten phonen autou ten psychen pteroumenos entos tas te akanthas
hypostellon, me ti tou pothoumenou chrotos amyxei pheidomenos, hippedon te
peribebekota mechri diakosion anege stadion. Execheito he Rhome kai pasa Italia
tes Aphrodites xynorontes heniochoumenon ichthyn.
6. Ad hoc adicit rem non minus
mirandam. "Postea" inquit "idem ille puer delphineromenos morbo
adfectus obit suum diem.
7. At ille amans, ubi saepe ad
litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri
consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore
iacens inventus ab his, qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus
est."
|