Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • X. Ut "ususcapio" copulate recto vocabuli casu dicitur, ita "pignoriscapio" coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. Ut "ususcapio" copulate recto vocabuli casu dicitur, ita "pignoriscapio" coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.

1. Ut haec "ususcapio" dicitur copulato vocabulo "a" littera in eo tractim pronuntiata, ita "pignoriscapio" iuncte et producte dicebatur.

2. Verba Varronis sunt ex primo epistolicarum quaestionum: "Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, vocabulum seorsum fit."

3. Per quod satis dilucet hanc "capionem" posse dici quasi hanc "captionem" et in usu et in pignore.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License