1. "Levitatem"
plerumque nunc pro inconstantia et mutabilitate dici audio et
"nequitiam" pro sollertia astutiaque.
2. Sed veterum hominum qui
proprie atque integre locuti sunt, "leves" dixerunt, quos volgo nunc
viles et nullo honore dignos dicimus, et "levitatem" appellaverunt
proinde quasi vilitatem et "nequam" ... hominem nihili rei neque
frugis bonae, quod genus Graeci fere asoton vel akolastos dicunt.
3. Qui exempla horum verborum
requirit, ne in libris nimium remotis quaerat, inveniet ea in M. Tullii secunda
Antonianarum.
4. Nam cum genus quoddam
sordidissimum vitae atque victus M. Antoni demonstraturus esset, quod in
caupona delitisceret, quod ad vesperum perpotaret, quod ore involuto iter
faceret, ne cognosceretur, haec aliaque eiusdemmodi cum in eum dicturus esset:
"videte" inquit "hominis levitatem", tamquam prorsus ista
dedecora hoc convicio in homine notarentur.
5. Ac postea, cum in eundem
Antonium probra quaedam alia ludibriosa et turpia ingessisset, ad extremum hoc
addidit: "O hominem nequam! nihil enim magis proprie possum dicere."
6. Sed ex eo loco M. Tullii verba
compluscula libuit ponere: "At videte levitatem hominis! Cum hora diei
decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se
occultans perpotavit ad vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum
venit ore involuto. Ianitor rogat: "Quis tu?" "A Marco tabellarius."
Confestim ad eam, cuius causa venerat, deducitur eique epistulam tradit. Quam
illa cum legeret flens - erat enim scripta amatorie; caput autem litterarum hoc
erat: sibi cum illa mima posthac nihil futurum, omnem se amorem abiecisse illim
atque in hanc transfudisse -, cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre
non potuit: caput aperuit, in conum invasit. O hominem nequam! - nihil enim
magis proprie possum dicere: ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses,
praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum
dierum metu perturbasti?"
7. Consimiliter Q. quoque
Claudius in primo annalium "nequitiam" appellavit luxum vitae
prodigum effusumque in hisce verbis: "Persuadent i cuidam adulescenti
Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam
magnam consumpserat."
8. M. Varro in libris de lingua
Latina: "Ut ex "non" et "volo"" inquit
""nolo", sic ex "ne" et "quicquam" media
syllaba extrita compositum est "nequam"."
9. P. Africanus pro se contra
Tiberium Asellum de multa ad populum: "Omnia mala, probra, flagitia, quae
homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis,
malitiam an nequitiam an utrumque simul? Si nequitiam defendere vis, licet; si
tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum
fundi Sabini in censum dedicavisti, si hoc ita est: qui spondet mille nummum?
si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in
flagitiis, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? Non vis nequitiam.
Age malitiam saltem defende. Si tu verbis conceptis coniuravisti sciens sciente
animo tuo, si hoc ita est: qui spondet mille nummum?"
|